

Liber Genesis*
Caput 7: Versus 4
Ego pluam,etc.[ISID. Quaest. in Gen., c. 7]Quia omnis reatus contra decalogum committitur per universum orbem, qui partibus quatuor dividitur: quater vero decem quadraginta fiunt; sive reatus contrahatur ex prosperitate, quod pertinet ad dies; sive ex adversitate, quod ad noctes, in baptismo abluitur.